monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 32, 2
Talis ergo schematis terra mortalibus ad inhabitandum data, solis circuitus in hoc mundo lucentis certa ratione constitutionis Dei, alibi diem exhibet, alibi noctem relinquit. Et quia, sicut Ecclesiastes ait, Oritur sol, et occidit, et in locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem, necesse est circumiens Orientalibus quibusque prius quam Occidentalibus sub eadem linea positis mane, meridiem, vesperam adducat, eiusdem tamen longitudinis dies utrisque toto anno, sicut et noctes, faciat, item necesse est omnibus sub Aquilonis et Austri plaga contra invicem et eadem linea positis, per totum annum vertentis circuitum, uno eodemque temporis puncto Sol medium coeli conscendat igneus orbem.